- PILEATI Fratres
- PILEATI Fratresapud Catullum, Epigr. 38. v. 1. 2.Salax taberna, vosque contubernales,A pileatis nova Fratribus pila:Castor et Pollux sunt, quibus Pilea Veteres affinxêre, Philo, περὶ ἀρετῶν. Hinc et Appuleius, Miles. 10. Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides aeratae stellarum apicibus insignes contegebant. Cur iis attirbuta, docet Festus, Pilea Castori et Polluci dederunt antiqui, quia Lacones fuerant, quibus pileatis pugnare mos est. Dimidiati ovi formâ fuisse, patet ex Lycophrone in Alexandra,Ω῟ν ὀςτράκου ςτρόβιλος εντετμημένοςΚόρσην σκεπάςει, ῥῦμα φοινίου δορός.Quorum rotundae testulae caesus tholus,Munimen ictus hostici, caput teget.Et quidem Castoris pileum strophiô circumdatum erat, unde Tusculani, quod in pulvinari imponebant, Castoris stroppum appellari soliti sunt: ut docet Festus in Stroppus. Vide Meursium, Commentar. in Lycophron. Apud Romanos, quibus alias Pileus erat nota ac tessera libertatis, servis concedi solita, cum libertate donarentur: Servi contumaces Solerio Pileati prostabant venales, ut ex Caelio Sabino prodit A. Gellius, l. 7. c. 4. ubi habet: Pileatos servos, venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus Iurisperitus scriptum reliquit: Cuius rei causam esse ait, quod huiusmodi conditionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare ac capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset. Quod paulo post illustratexemplô prisci moris, quô mancipia iure belli capta coronis indutae venibant. In quae verba Anton. Thysius IC. St hôc insigni, inquit, venderentur servi, venditor vitium aut morbum non prastabat, vel quia hôc signô liberali ingeniô, fide et animô sine vitio esse credebantur; vel quia sive boni, sive mali essent, venditor ita vendebat emptoris periculô. Coeteri servi apertô capite venibant, et tantum concedebatur pileus, cum libertate donarentur. Unde non contumaces solum servos, quod Solerius de Pileo contendit, ut dictum, sed et alios, sub pileo venum expositos fuisse patet. Sed et Pileati servi dicti sunt, qui Domini funus antecedebant; testamentô nempe eius man umissi. Hinc Iustinianus Imperator: Qui Domini, inquit, funus Pileati antecedunt, si hoc ex voluntatae fiat vel Testatoris, vel heredis, fiant ilico cives Romani. Et Dion. Halicarn. l. 8. Equidem scio quosdam: qui Testamentô omnes suos servos manumiserunt, ut post mortem boni audirent, et multi lectulos eorum ferales prosequerentur pileati. Ad quem ritum respiciens Livius tradit, l. 30. c. 43. et 45. Q. Terentium Culleonem, qui a Scipione servitiô erat exemptus, adeo amicum Corneliae familtae fuisse, ut Pileatus, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante Lectum iverit Scipionis. Sic Plutarchus, Tito Flaminio triumphanti, civium Rom. duo milia affuisse Pileata: Diodorus quoque Prusiam R. Legatis Rom. Pileatum occurrisse, refert; quorum hic simul album fuisse Pileum illum, quem servi accipiebant, docet. Nerone occisô, totam plebem Pileatam discurrisse, Suetonius, c. ult. ac Victor testes sunt. Iornandi, de Reb. Get. c. 5. Pileati dicti sunt apud Gothos potissimum, qui inter eos generosi extabant, ex quibus eis et Reges et Sacerdotes ordinabantur. Idem, c. 11. Elegit namque ex eis, tunc nobilissimos prudentiores viros, quos Theologiam instruens, Numina quaedam et sacella venerari suasit, nomen illis Pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pileos aliô nomine nuncupamus, litabant. Adde Rodericum Toletanum, de Rebus Hispan. l. 1. c. 15. Genti snomen sacit Aur. Victor Schotti in Traiano: Primus autem solus etiam vires Romanas trans Istrum propagavit, domitis in provincia Dacorum Pileatis Sacisque nationibus etc. Πιλοφόρους vocat Xiphilinus e Dione, ut et Petrus Patricius in Excerptis de Legat. ubi de Dacis, p. 24. Δεκεβαλὸς πρὸς Τραϊανὸν πρέσβεις ἔπεμψε πελοφόρους. οὗτοι γάρ ἐισὶ παῥ αὐτοῖς τιμιώτεροι,Decebalus ad Traianum Legatos misit. Pileatos: ht enim apud illos honoratiores. Atque eô quidem verbô usus videtur Paulinus, Carm. de Niceta Daciae Episcopo, ad designandos praecipuos e Getarum aut Dacorum horum gente,Et Getae currunt, et uterque DacusQui colit terraemediô, vel illeDivites multô bove PileatusAtcola ripae, etc.Gualterus Tervann. in Vita Caroli Comitis Flandr. C. S. Wilhelmum Nothum Augliae Regem Pileati cognomentô donatum fuisse, ait: an quod Normannici Duces a verterib. istis Pileatis Gothis genus ducerent, an quod ille pileô caput operire soleret, incertum, Car. du Fresne Glossar. vide quoque infra Piligeri. Aliô sensu vor sumitur, in proverb. Gallorum, Pileatus natus est: ibi enim membrana vel pellicula, quâ interdum pueri caput involuti nascuntur, quamque Pileum naturalem vocant, intelligitur; quô operimentô nati felices fore creduntur, unde Gal. Ils sont nez coeffez. De cuiusmodi pileo Ael. Lamprid. in Diadumeno, c. 4. Solent pueri pileô insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis credulis vendunt, siquidem Causidici hôc iuvari dicuntur. Erat enim hoc unum e plurimis amuletorum ac phylacteriorum generibus, quae olim, curiosarum Artium peritis usurpata legimus. Cuius superstitionis mentionem fieri apud Balsamonem, in Comment. super Canones, observavit Fridericus Lindenbrogius: et narrat is Aucotr de Proto quodam e clero historiam, qui accusatus, quod his artibus eflet deditus, postea deprehensus est habere in sinu pileum huiusmodi, a muliere quadam acceptum, quae hanc illi vim inesse affirmârat, ut omnium ora, qui adversus gestantem dicere parati essent, obturaret, vide Balsamonem ad Can. 61. Concil. in Trull Nec hodieque omnia superstitionis huius abolita vestigia, obstetricibus non raro pilea haec rapientibus et ad maleficia servantibus vendentibusque, Casaubon. ad Lamprid. l. c. Huiusmodi pilei Antoninus Diadumenus diadema tenue habuit, sed ita forte; ut rumpi non potuerit, viris inter se tendentibus, specie nervi sagittarii: unde ei Diademati nomen, Ibid. Vide quoque infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.